Liber Numeri*

Caput 22: Versus 16

Sic dicit Balac filius Sephor,etc. Balac exclusio vel devoratio: in quo significatur mundi hujus aliqua contraria potestas, quae excludere et devorare cupit Israelem spiritualem, nec utitur ministris nisi pontificibus et scribis et Pharisaeis. Ipsos invitat, mercedem promittit; illi vero sicut Balaam cuncta simulant se ad Dominum referre, et zelo Dei agere. Dicunt enim:Scrutare Scripturas et vide quia propheta a Galilaea non surgit.Et:Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecitJoan. 7, 19..
(* Traductions européennes)